- CARTEIA
- CARTEIAvulgo Algezira, oppid. Hispan. ad fretum Gaditanum versus orientem, aliô nomine Taressus, ut multi volunt. Strabo, Ε῎νιοι δὲ Ταρτηςςὸν την` νῦν Καρτηῖαν προσαγορἐυουσι Mela, l. 2. c. 6. Carteia, ut quidam putani, aliquando Tartessos. Plin. l. 3. c. 1. Carteia, Tartessos a Graecis dicta. Pausan. in Eliacis posterioribus, Εἰσὶ δὲ οἱ Καρπίαν (lege Καρτηΐαν) Ι᾿βήρων πόλιν καλεῖςθαι νομίζουσι τὰ αρχαιότερα Ταρτηςςόν. Silius, l. 3. v. 396.Arganthoniacos armat Carteia nepotes.Ac si Tartessi Rex Arganthonius Carteiae regnaverit. Appianus in Ibericis: Ταρτηςςός μοι δοκεῖ τοτε εἰναι πόλις ἐπὶ θαλάςςης, ἥ νῦν Καρπηςςὸς ὀνομάζεται. Item, Διέδρασαν ἐς Καρπηςςὸν, ἐπὶ θαλάςςῃ πόλινἣν ἐγὼ νομίζω πρὸς Ε῾λλήνων πάλαι Ταρτηςςὸν ὀνομάζεςθαι, καὶ Α᾿ργανθώνιον αὐτῆς βασιλεῦσαι. Carpessum, i. e. Carteiam: nam binomia fuit urbs, unum nomen Carteia, alterum fuit Carpessus; Quod ipsum putaverim errori ansam dedisse, quia ad Tartessum alludit Carpessi nomen. In scriptura tamen nihil simile. Tartessusenim Phoenicibus scribebatur Tarsis vel Tartis, et Carpessus Carphesa, vel Corphesa, i. e. concha. Nempe pe a conchis dicta Carpessus, quae Carteia veteribus, quia conchas habuit portentosae magnitudinis. Strabo, Ε᾿ν δὲ Καρτηΐᾳ κήρυκες οεκακοτύλους καὶ πορφύρας φασὶν. Apud Carteiam buccinae, et purpurae inveniri dicuntur decem cotulas continentes. In cotyla autem sunt sex cyathi. Vetus eius nomen Heraclea, tamquam ab Hercule conditore. Herculem enim suum Phoenices Μέλκαρθον, Melcarthum appellabant. Philo Byblius ex Sanchoniathone apud Euseb. l. 1. Praepar. Τῷ δὲ Δημαροῦντι γίνεται Μέλκαρθος, ὁ καὶ Η῾ρακλῆς. Μέλκαρθος, i. e. Melec Kartha, rex urbis, i. e. Tyri. Omnino igitur ex Melcartho, vel Melec cartha, urbs quam ad Calpen condidit Hercules Phoenicius, primo Melcartheia vocata est, quasi Heracleam dixeris, deinde per aphaeresin Cartheia, vel Carteia. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 34. Nunc vix rudera supersunt: portu tamen gaudet commodô et capaci, intra fauces freti Herculei, versus Ortum, 2. leuc. a Calpe in Occasum, 4. a Tariffa in Ortum. Alias regiô titulô clara, dum in ea permaneret filius Miramolini seu Regis Maroci. Hîc Cn. Pompeius Magni fil. caesus est, ex praelio ad Mundam profugus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.